Adoro te Devote [Complete Hymn with Lyrics]

The hymn entitled ‘Adoro te Devote‘ is one of the popular Latin hymns which is used in Christian communities during worship. Catholic faithful use this hymn as one of the Communion Hymns for Mass and other liturgical celebrations. You will find below the lyrics of this hymn.

Adoro te Devote Lyrics

1. Adoro te devote, latens Deitas.

Quae sub his figuris vere latitas;

Tibi se cor meum totum subjicit,

Quia, Te contemplans totum deficit.

2. Visus, tactus, gustus in te fallitur.

Sed auditu solo tuto creditur;

Credo quidquid dixit Dei filius,

Nil hoc verbo veritatis verius.

3. In cruce latebat sola Deitas,

At hic latet simul et humanitas:

Ambo tamen credens, atque confitens

Peto quod petivit latro poenitens

4. Plagas sicut Thomas non intueor

Deum tamen meum te confiteor

Fac me tibi semper magis credere

In te spem habere, te diligere.

5. O memoriale mortis Domini,

Panis vivus vitam praestans homini:

Praesta meae menti de te vivere

Et te illi semper dulce sapere.

6. Pie pelicane, Jesu Domine,

Me immundum munda tuo sanguine:

Cujus una stilla salvum facere

Totum mundum quit ab omni scelere.

7. Jesu, quem velatum nunc aspicio,

Oro fiat illud, quod tam sitio,

Ut te revelata cernens facie,

Visu sim beatus tuae gloriae. Amen

Other Latin Communion Hymns

Other Catholic Hymns